Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/457

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

lata circa Lumbricos, lib. 1. Praxeos, fuerint circa Lumbricos terrestres, an circa Lumbricos humanos ? De singulis breviter, pro ingenii tenuitate, nonnulla dicamus.

Omnium animalium ac vegetabilium principium & origo ab ovo est ; quid enim aliud plantarum semina quam ovum, in quo veluti in compendio quodam universa futuræ plantæ rudimenta contrahuntur, eaque, accidente nutritii succi fermentatione, aeris elatere, duplicique calore, altero quidem solis, altero verò telluris magnæ centrali, sensim veluti soluta compedibus excitantur, crescunt, & ad tantam, debito tempore, perveniunt magnitudinem, quanta unicuique plantarum generi ex congenitis naturæ legibus debetur.

Si talia Philosophi ac Medici ad unum omnes de vegetabilibus opinantur, quantò magis sentiendum id erit de viventibus non solum perfectis, verum etiam de imperfectis quæ vulgo vecant insecta. Nam præterquam quod idem rebus in omnibus ac æqualibus ordo sit, & ab uno oriantur omnia principio, & omnia in unum, post generalem quemdam desinant circuitum : Insecta admirabili partium nexu, & constructione, iisdem nobiliori vitalium operationum exercitatione, non solum plantis minime cedunt, sed ea in re illis longe antecellunt.

Quamobrem cum nemo plantas à putredine oriri statuerit, ne quidem insecta aliaque vilia animalcula ab eadem origine deducere debere suam, cum ratione æstimantur. Pudet enim Philosophum ac Medicum