Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/171

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ergò, ac te compara : totâ enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor. His et talibus obgannitis sermonibus inter nos, discessum est.

Commodum meridies accesserat, et mittit mihi Byrrhena xeniola : porcum opimum, et quinque gallinulas, et vini cadum in ætate pretiosi. Tunc ego vocatâ Fotide : Ecce, inquam, Veneris hortator et armiger Liber advenit ultro. Vinum istud sorbeamus hodie omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam, et alacrem vigorem libidinis incutiat ; hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili, et oleo lucerna, et vino calix abundet.

Diem cæterum lavacro, ac dein cœnæ dedimus ; nam Milonis boni concinnaticiam mensulam rogatus accubueram, quam pote tutus ab uxoris ejus aspectu, Byrrhænæ monitorum memor ; et perinde in ejus faciem oculos meos ac si in Avernum lacum formidans dejeceram ; sed assiduè respiciens præministrantem Fotidem, inibi recreabar animi.

Cùm esset jàm vespera, lucernam intuens Pamphile : Quàm largus, inquit, imber aderit crastinò. Et percontanti marito qui