Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/251

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse. Rem denique ipsam, et quæ nocte gesta sunt, cum fide proferam. Nam cùm ferè jam tertia vigilia scrupulosa diligentia cuncta civitatis ostiatim singula considerans circumirem ; conspicio istum crudelissimum juvenem mucrone destricto passim cædibus operantem : jàmque tris numero sævitia ejus interemptos, ante pedes ipsius spirantes adhuc corporibus in multo sanguine palpitantes. Et ipse quidem conscientia tanti facinoris meritò permotus, statim profugit : et in domum quamdam præsidio tenebrarum elapsus, perpetem noctem delituit. Sed providentia Deum, quæ nihil impunitum nocentibus permittit, priusquàm iste clandestinis itineribus elaberetur, manè præstolatus, ad gravissimum judicii vestri sacramentum eum curavi producere. Habetis itaque in hominem alienum ferte sententias de eo crimine, quod etiam in vestrum civem severiter vindicaretis.

Sic profatus accusatos acerrimus, immanem vocem repressit. At me statim præco,