Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/265

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

statuis vel columnis. Nec priùs ab inferis emersi, quàm Milo meus hospes accessit ; et, injectâ manu, me renitentem, lacrymisque rursum promicantibus crebro singultientem clementi violentia secum attraxit ; et observatis viæ solitudinibus, per quosdam amfractus ad domum suam perduxit : mœstumque me atque etiam tunc trepidum variis solabatur affatibus. Nec tamen indignationem injuriæ, quæ inhæserat altius meo pectori, ullo modo permulcere quivit.

Ecce illico etiam magistratus ipsi cum suis insignibus domum nostram ingressi, talibus me monitis delenire gestiunt : Neque tuæ dignitatis, nec etiam prosapiæ tuorum ignari sumus, Luci domine : nam et provinciam totam inclytæ vestræ familiæ nobilitas complectitur. Ac ne istuc, quod vehementer ingemiscis, contumeliæ causa perpessus es. Omnem igitur de tuo pectore præsentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle. Nam lusus iste, quem publicè gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit. Iste deus auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter, nec