Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/283

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

matronalium amplexuum, sic tuis istis micantibus oculis, et rubentibus bucculis, et renitentibus crinibus, et hiantibus osculis, et flagrantibus papillis, in servilem modum addictum, atque mancipatum teneas volentem. Jàm denique nec larem requiro, nec domuitionem paro, et nocti isti nihil antepono.

Quam vellem, inquit illa, præstare tibi, ô Luci, quod cupis : sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa, et omnium præsentia viduata, solet secum hujusmodi secreta perficere. Sed tuum postulatum præponam periculo meo, idque observatis opportunis temporibus sedulo perficiam : modò, ut initio præfata sum, rei tantæ fidem silentiumque tribue. Sic nobis gannientibus libido mutua et animos simul et membra suscitat, et omnibus abjectis amiculis, hactenus denique intecti bacchamur in venerem ; cùm quidem mihi jàm fatigato de propria liberalitate Fotis puerile obtulit corollarium. Jàmque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor, etiam in altum diem nos attinuit.