Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/319

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


L. APULEII,

MADAURENSIS PLATONICI,

METAMORPHOSEOS :

SIVE

LUSUS ASINI.

LIBER QUARTUS.

Diem fermè circà medium, cùm jàm flagrantia solis caleret, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes divertimus : sic enim primus aditus et sermo prolixus, et oscula mutua quamvis asino, sentire præstabant. Nàm et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur ; et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partæ, videbantur indicare. Jàmque nos omni sarcina lævigatos, in pratum proximum passim libero pastui tradidere.

Nec me cum asino vel equo meo compascuus cætus attinere potuit, adhuc insolitum alioquin prandere fœnum. Sed planè pone stabulum prospectum hortulum jàm fame perditus fidenter invado : et quamvis