Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/329

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

leniter aquæ propè insistens, subtilem occasionem feliciter nactus, cogitabam totum memet flexis scite cruribus pronum abjicere ; certus atque obstinatus, nullis verberibus ad ingrediundum exsurgere : immò etiam paratus non fusti tantùm, sed machæra percussus occumbere. Rebar enim jàm me prorsùs exanimatum ac debilem mereri causariam missionem : certè latrones partim impatientia moræ, partim studio festinatæ fugæ, dorsi mei sarcinam duobus cæteris jumentis distributuros, meque in altioris vindictæ vicem, lupis et vulturiis prædam relicturos.

Sed tàm bellum consilium meum prævertit sors deterrima. Namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim ementita lassitudine, cum rebus totis offunditur : jacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda quidem et auribus cruribusque undiqueversum elevatis tentavit exurgere ; quoad tandem postumæ spei fatigati, secumque collocuti, ne tamdiù mortuo, immò verò lapideo asino servientes, fugam morarentur, sarcinis ejus mihi equoque distributis, destricto gladio poplites ejus totos amputant. Ac paululùm à viâ retractum, per altissimum