Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/339

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Tunc solus ignoras, longè faciliores ad expugnandum domus esse majores ? quippe, quòd licet numerosa familia latis diversetur ædibus, tamen quisque magis suæ saluti quàm domini consulat opibus. Frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certè satis amplam dissimulanter obtectam, protegunt acrius, et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit.

Vix enim Thebas Heptapylos accessimus, et quod est huic disciplinæ primarium studium : dùm sedulò fortunam inquirebamus popularem, denique nos non latuit Chryseros quidam numularius, copiosæ pecuniæ dominus : qui metu officiorum ac munerum publicorum, magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam, denique solus ac solitarius parva, sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus, aureos folles incubabat.

Ergò placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicæ, nullo negotio cunctis opibus otiosè potiremur. Nec mora, cum noctis initio foribus