Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/345

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Enim verò Alcimus solertibus cœptis, tamen sævum fortunæ nutum non potuit abducere. Qui cùm dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius, jamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset : priùs maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cùmque jàm cuncta rerum graviter emolitus, nec toro quidem aniculæ quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta, vestem stragulam subductam scilicet jactare similiter destinaret ; genibus ejus profusa sic nequissima illa deprecatur : Quid, oro, fili, paupertinas, pannosasque reculas miserrimæ anus donas vicinis divitibus, quorum hæc fenestra domum prospicit ? Quo sermone, callido deceptus astu, et vera quæ dicta sunt credens Alcimus ; verens scilicet ne et ea quæ prius miserat, quæque postea missurus foret, non sociis suis, sed in alienos lares jàm certus erroris abjiceret, suspendit se fenestra, sagaciter perspecturus omnia : præsertim domûs