Aller au contenu

Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/417

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

artis) homo, imò semideus, vel certe Deus, qui magnæ artis subtilitate tantùm efferavit argentum. Enim verò pavimenta ipsa lapide pretioso cæsim diminuto, in varia picturæ genera discriminantur. Vehementer, iterùm ac sæpius beatos illos, qui super gemmas et monilia calcant. Jàm cæteræ partes longè latèque dispositæ domûs, sine pretio pretiosæ, totique parietes solidati massis aureis, splendore proprio coruscant ; ut diem suum sibi domus faciat, licet sole nolente : sic cubicula, sic porticus, sic ipsæ valuæ fulgurant. Nec secius opes cæteræ majestati domus respondent : ut equidem illud rectè videatur, ad conversationem humanam magno Jovi fabricatum cœleste palatium.

Invitata Psyche talium locorum oblectatione, propius accessit : et paulò fidentior, intra limen sese facit. Mox, prolectante studio pulcherrimæ visionis, miratur singula. Et altrinsecus ædium horrea sublimi fabrica perfecta : magnisque congesta gazis conspicit. Nec est quidquam, quod ibi non est. Sed præter cæteram tantarum divitiarum admirationem, hoc erat præcipuè mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro, nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur.

Hîc ei summa cum voluptate visenti