Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/431

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

parente prognatæ, diversam sortem sustineremus ? et nos quidem, quæ natu majores sumus, maritis advenis ancillæ deditæ, extorres et lare et ipsa patria degamus, longè parentum velut exulantes : hæc autem novissima, quam fœtu satiante postremus partus effudit, tantis opibus et deo marito potita, quæ nec uti rectè tanta bonorum copia novit ? Vidisti soror, quanta in domo jacent, et qualia monilia : quæ prænitent vestes, quæ splendicant gemmæ, quantùm prætereà passim calcatur aurum. Quòd si maritum etiam tàm formosum tenet, ut affirmat ; nulla nunc in orbe toto felicior vivit. Fortassis tamen procedente consuetudine, et adfectione reborata, Deam quoque illam Deus maritus efficiet. Sic est hercules : sic se gerebat, ferebatque. Jàmjam sursum respicit, et Deam spirat mulier, quæ voces ancillas habet, et ventis ipsis imperat. At ego misera, primùm patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita glabriorem, et quovis puero pumiliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem.

Suscipit alia : Ego verò maritum articulari etiam morbo complicatum, curvatumque, ac per hoc rarissimè Venerem meam reco-