Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/445

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

monstroso fatuæ illius mendacio ? Tunc adolescens, modò florenti lanugine barbam instruens, nunc ætate mediâ, candenti canitie lucidus. Quis ille, quem temporis modici spatium repentina senecta reformavit ? Nil aliud reperies, mi soror, quam vel mendacium istam pessimam feminam confingere, vel formam mariti sui nescire. Quorum utrùm verum est opibus istis quam primùm exterminanda est. Quòd si viri sui faciem ignorat, Deo profectò denupsit ; et Deum nobis prægnatione ista gerit. Certè si divini puelli, quod absit, hæc mater erit : statim me laqueo nexili suspendam. Ergò interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis hujus quàm concolores fallacias adtexamus.

Sic inflammatæ, parentibus fastidienter appellatis, et nocte turbatis vigiliis perdita, matutinò scopulum pervolant : et indè soliti venti præsidio vehementer devolant, lacrymisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant : Tu quidem felix, et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui : nos autem quæ pervigili cura rebus tuis excubamus,