Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/447

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

cladibus tuis miserè cruciamur. Pro vero namque comperimus, nec te, sociæ scilicet doloris casusque tui, celare possumus, immanem colubrum, multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem, hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere. Nunc recordare sortis Pythicæ, quæ te trucis bestiæ nuptiis destinatam esse clamavit. Et multi coloni, quique circumsecus venantur, et accolæ plurimi videre eum vespera redeuntem è pastu, proximique fluminis vadis innatantem. Nec diù blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant : sed, cùm primùm prægnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu præditam devoraturum. At hic jam tua est existimatio, utrùm sororibus pro tuâ carâ salute sollicitis adsentiri velis, et declinatâ morte nobiscum secura periculi vivere, an sævissimæ bestiæ sepeliri visceribus. Quòd si te ruris hujus vocalis solitudo, vel clandestinæ Veneris fœtidi periculosique concubitus, et venenati serpentis amplexus delectant : certè piæ sorores nostrum fecerimus.