Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/475

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

quam ille diligit, tu quoque perdere gestias ? Quod autem damus isti crimen, si puellæ lepidæ libenter arrisit ? An ignoras, eum masculum et juvenem esse, vel certe jàm quot sit annorum oblita es ? An quòd ætatem portat bellulè, puer tibi semper videtur ? Mater autem tu, et prætereà cordata mulier, filii tui lusus semper explorabis curiosè, et in eo luxuriem culpabis, et amores revinces, et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes ? Quis autem Deûm, quis hominum patietur, passim cupidines populis disseminantem, cùm tuæ domûs amores amarè coerceas, et vitiorum muliebrium publicam præcludas officinam ? Sic illæ metu sagittarum, patrocinio gratioso Cupidini, quamvis absenti, blandiebantur. Sed Venus indignata ridiculè tractari suas injurias, præversis illis, altè rursus concito gradu, pelago viam capessit.

Finis libri quinti.