Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/501

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem ; undè me præclara sobole, aviam beatam scilicet faciat. Felix verò ego, quæ in ipso ætatis meæ flore vocabor avia ; et vilis ancillæ filius, nepos Veneris audiet, quamquam inepta egò, frustrà filium dicam. Impares enim nuptiæ, et prætereà in villa sine testibus, et patre non consentiente factæ, legitimæ non possunt videri : ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino proferre te patiemur.

His editis, involat in eam, vestemque plurifariam diloricat ; capilloque discisso, et capite conquassato, graviter affligit, et, accepto frumento et ordeo, et milio, et papavere, et cicere, et lente, et faba, commixtisque acervatim confusisque in unum grumulum, sic ad illam : Videris, inquit, mihi tàm deformis ancilla, nullo alio, sed tantùm sedulo ministerio amatores tuos promereri ; jàm ergò et ipsa frugem tuam periclitabor. Discerne seminum istorum passivam congeriem ; singulisque granis rite dispositis, atque sejugatis ; ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi. Sic assignato tantorum seminum cumulo, ipsa cœnæ nuptiali concessit.

Nec Psyche manus admolitur inconditæ