Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/507

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

bibit, latenter te abscondere : et, cum primùm mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris, lanosum aurum reperies, quod passim stirpibus connexum obhærescit. Sic Arundo simplex et humana, Psychem ægerrimam salutem suam docebat. Nec oscultatu pœnitendo diligenter instructa illa, cessavit ; sed observatis omnibus, furatrina facili, flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat.

Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum, secundùm testimonium meruit : sed contortis superciliis subridens amarum, sic inquit. Nec me præterit hujus quoque facti auctor adulterinus. Sed jamnunc ego sedulò periclitabor, an oppidò forti animo, singularique prudentia sis prædita. Videsne insistentem celsissimæ illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscæ defluunt undæ, proximæque conceptaculo vallis inclusæ Stygias irrigant paludes, et pauca Cocyti fluenta nutriunt ? Indidem mihi de summi fontis penita scaturigine rorem rigentem hauritum ista confestim deferto urnula. Sic ajens, crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit.