Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/87

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

pote ultimè affectus, ad quamdam cauponam Meroën anum, sed admodum scitulam, devorto ; eique causas et peregrinationis diuturnæ, et domuitionis anxiæ, et spoliationis diurnæ aperio ; et dùm miser refero quæ memini, illa me satis quam humanè tractare adorta, cœnæ gratæ atque gratuitæ, ac mox urigine percita, cubili suo applicat. Et statim miser, ut cum illa acquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem contraho ; et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli : operulas etiam, quas adhuc vegetus sagariam faciens merebam : quòd me ad istam faciem, quam paulò antè vidisti, bona uxor et mala fortuna perduxit.

Pol quidem tu dignus, inquam, es extrema sustinere, si quid est tamen novissimo extremius, qui voluptatem veneream, et scortum scorteum lari et liberis prætulisti. At ille digitum à pollice proximum ori suo admovens ; et in stuporem attonitus, tace, tace, inquit ; et circumspiciens tutamenta sermonis : parce, inquit, in feminam divinam,