diebus ac noctibus ætatulam meam illusit. Hic est qui meis amoribus insuperhabitis, non solum me diffamat probris, verùm etiam fugam instruit. At ego scilicet Ulyssei astu deserta, vice Calypsonis æternam solitudinem flebo.
Et porrecta dextera, meque Panthiæ suæ demonstrato, at hic, inquit, bonus consiliator Aristomenes, qui fugæ hujus auctor fuit, et nunc morti proximus, jam humi prostratus grabatulo succubans jacet, et hæc omnia conspicit, impunè se relaturum meas contumelias putat. Faxo eum serò, immò statim, immò verò jam nunc, ut et præcedentis dicacitatis, et instantis curiositatis pœniteat.
Hæc ego ut accepi, sudore frigido miser perfluo, tremore viscera quatior ; ut grabatulus etiam succussus et inquietus super dorsum meum palpitando saltaret. At bona Panthia, quin igitur, inquit, soror hunc primum bacchatim discerpimus, vel membris ejus distinatis, virilia desecamus ? Ad hæc Meroe, sic enim reapse nomen ejus, tunc fabulis Socratis convenire sentiebam : Immò, ait, supersit hic saltem, qui miselli hujus corpus parva contumulet humo. Et capite Socratis in alterum dimoto latus, per