Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/130

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Aliquanto denique viæ permenso spatio, pervenimus ad nemus quoddam proceris arboribus consitum, et patentibus viretis amœnum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui paululùm conquiescere, corporaque sua diversè laniata sedulò recurare. Ergò passim prostrati solo, primùm fatigatos animos recuperare, ac dehinc vulneribus medelas varias adhibere festinant, hic cruorem præterfluentis aquæ rore deluere : ille spongiis madidatis tumores comprimere : alius fasciolis hiantes vincire plagas. Ad istum modum saluti suæ quisque consulebat.

Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellæ pascentes opilionem esse profectò clamabant. Eum rogavit unus è nostris, haberentne vænui lactè, vel adhuc liquidum, vel in caseum recentem incoactum ? At ille diù capite quassanti, vos autem, inquit, de cibo vel poculo, vel omnino ullâ refectione nunc cogitatis ? an nulli scitis, quo loco consederitis ? Et cum dicto, conductis oviculis, conversus longè recessit. Quæ vox ejus et fuga, pastoribus nostris non mediocrem pavorem incussit. Ac, dùm perterriti, de loci qualitate sciscitari gestiunt, nec est qui