Deaque vehiculo meo sublata, et humi reposita, cunctis stramentis me renudatum, ac de quadam quercu destinatum flagro illo pecuinis ossibus cathenato verberantes, pœnè ad extremam confecerant mortem. Fuit unus, qui poplites meos enervare securi sæva comminaretur, quòd de pudore illo suo tàm deformiter triumphassem. Sed et cæteri, non meæ salutis, sed simulacri jacentis contemplatione, in vita me retinendum censuere.
Rursùm itaque me refertum sarcinis plenis, gladiis minantes, perveniunt ad quamdam nobilem civitatem. Inibi vir principalis, et aliàs religiosus, et eximiè Deûm reverens, tinnitu cymbalorum et sonitu tympanorum, cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus, procurrit obviam ; Deamque votivo suscipiens hospitio, nos omnes intrà conseptum domus amplissimæ constituit : numenque summa veneratione atque hostiis optimis placare contendit.
Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini. Nam quidam colonus, partem venationis, immanis cervi pinguissimum femur, domino illi suo muneri