Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/176

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

furore jactari credimus ? immò verò jàm virus, inquiescente sævitia prorsus extinctum. Sic opinionis variæ terminum ad explorationem conferunt : ac de rima quadam prospiciunt, sanum me atque sobrium otiosè consistere. Jàmque ultro foribus patefactis, plenius, an sim jàm mansuetus, periclitantur.

Sed unus ex his, de cœlo missus mihi sospitator, argumentum explorandæ sanitatis meæ talè commonstrat cæteris : ut aquæ recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac, si intrepidus, et more solito sumens, aquis allubescerem ; sanum me, atque omni morbo scirent expeditum : contrà verò, si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem ; pro comperto, noxiam rabiem pertinaciter durare. Hoc enim, libris etiam pristinis proditum, observari solere.

Isto placito, vas immane confestim aquæ perlucidæ de proximo petitæ fonte, contantes adhuc, offerunt mihi. At ego sine ulla mora progressus, etiam obvio gradu satis sitienter, pronus, et totum caput invergens, salutares verè equidem illas