Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/194

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

circumrotari vidissem, tamen ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus hærebam, quod enim rebar, ut minus aptum, et hujusmodi ministerio satis inutilem, me ad quempiam alium utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certè cibatum iri. Sed frustrà solertiam damnosam exercui. Complures enim protinus, baculis armati me circumsteterunt : atque, ut eram luminibus obtectis securus, etiamnunc repentè signo dato, et clamore conferto, plagas ingerentes acervatim, adeò me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abjectis, illicò scitissimè tæniæ sparteæ totus innixus, discursus alacres obirem. Hac subita sectæ commutatione risum toto cœtu commoveram.

Jàmque maxima diei parte transacta, defectum alioquin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinæ liberatum applicant præsepio. At ego quamquam eximiè fatigatus, et refectione virium vehementer indigus, et prorsus fame perditus ; tamen familiari curiositate attonitus, et satis anxius, postposito cibo, qui copiosus aderat, inoptabilis officinæ disciplinam cum delectatione quâdam arbitrabar. Dii boni ! quales illi