Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/208

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Sed ardentem Philesieteri vigilantiam, matronæ nobilis pulchritudo latêre non potuit. Atque hac ipsâ potissimum famosâ castitate, et insignis tutelæ nimietate instrictus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus, certusque fragilitatis humanæ fidei, et quòd pecuniæ cunctæ sint difficultates perviæ, auroque soleant adamantinæ etiam perfringi fores ; opportunè nactus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit : et supplex eum medelam cruciatui deprecatur, nam sibi statutam decretamque mortem proximare, ni maturius cupito potiatur. Nec eum tamen quidquam in re facili formidare debere, quippe cùm vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus introrepere, et intrà momentum temporis remeare posset. His et hujuscemodi suadelis validum addens cuneum, qui rigentem prorsùs servi tenacitatem violenter diffinderet, porrecta enim manu suâ, demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos : quorum viginti quidem puellæ destinasset : ipsi verò decem libenter offerret.

Exhorruit Myrmex inauditum facinus, et obclusis auribus effugit protinus. Nec auri tamen splendor flammeus oculos ipsius