Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/440

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

turbatione, stimulatus, postremò jussus, veste ipsa mea quamvis parvula, distracta, sufficientem corrasi summulam, et idipsum præceptum fuerat specialiter. An tu, inquit, si quam rem voluptati struendæ molireris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas cerimonias aditurus, impœnitendæ te pauperiei contaris committere ?

Ergò igitur cunctis affatim præparatis, rursus decem diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam de Serapis principalis Dei, nocturnis orgiis illustratus, plena jàm fiducia germanæ religionis, obsequium divinum frequentabam. Quæ res summum peregrinationi meæ tribuebat solatium, nec minùs etiam victum uberiorem subministrabat, quidni ? spiritu faventis eventus, quæsticulo forensi nutrito, per patrocinia sermonis Romani.

Et ecce, post pauculum tempus, inopinatis, et usquequaque mirificis imperiis Deorum, rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam suscitare. Nec levi cura sollicitus, sed oppidò suspensus animi, mecum ipse cogitationes exercitius cogitabam, quorsus nova hæc, et inaudita se