Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/442

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

cœlestium porrigeret intentio : quid subsicivum, quamvis iteratæ jàm, traditioni remansisset. Nimirum perperam, vel minùs plenè consuluerunt in me sacerdotes utrique, et hercules jàm de fide quoque eorum opinari cœptabam sequius.

Quo me cogitationis æstu fluctuantem, adinstar insaniæ percitùm, sic instruxit nocturna divinatione clemens imago : Nihil est, inquit, quod numerosa serie religionis, quasi quidquam sit priùs omissum, terreare, quin assidua ista numinum dignatione lætum capesse gaudium, et potiùs exsulta, ter futurus, quò alii vel semel vix conceditur ; teque isto numero merito præsume semper beatum. Cæterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est ; si tecum nunc saltem reputaveris, exuvias Deæ, quas in provincia sumsisti, in eodem fano depositas perseverare ; nec te Romæ diebus solemnibus vel supplicare his, vel cùm præceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quod felix itaque ac faustum, salutareque tibi sit, animo gaudiali rursùm sacris initiare, Diis magnis auctoribus. Hactenus divini somnii suada majestas, quod usus foret pronuntiavit.