Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
L. APULEII,
MADAURENSIS PLATONICI,
METAMORPHOSEOS :
SIVE
LUSUS ASINI.
LIBER OCTAVUS.
Noctis gallicinio, venit quidam juvenis ex proximà civitate, ut quidem mihi videbatur, unus ex famulis Charites, puellæ illius quæ mecum apud latrones pares ærumnas exantlaverat. Is de ejus exitio, et domus totius infortunio mira ac nefanda, ignem propter assidens inter conservorum frequentiam, sic annuntiabat. Equisones, opilionesque et bubsequæ, fuit Charite nobis quam misella, et quidem casu gravissimo, nec verò incomitata manes adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis à capite quæ gesta sunt, quæque possent meritò doctiores, quibus stilos fortuna subministrat, historiæ specimen, chartis involuere.