Page:Bibliothèque de l’École des chartes - 1897 - tome 58.djvu/19

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

aufferret sibi aliquid de bonis suis ; alioquin faceret quod sibi videretur. Et post obitum dicti regis dicitur quod fuit inhibitum dicte domino Gelramo quod non recederet a curia, quousque reddidisset computum de administratis et quod, extunc, non intromiteret se de thesauro regis nec aliquis pro eodem. Et hoc multi asserunt, nescio tamen si continet veritatem.

Item sciatis, domine, quod infirmitas dicti regis sumpsit exordium iiii die novembris, dum rex venabatur in nemore prope Pontem Sancte Maxencie. Et venit sibi subito in dicto nemore, ita quod per magnum spacium temporis non potuit loqui. Et, extunc, non fuit bene sanus nec ilaris rex predictus. Et dicitur per aliquos quod cecidit de equo, nescitur per quem modum ; verum est tamen quod ego fui ibi in crastinum et a quibusdam de familia regis pecii super hujus accidenti. Et dixerunt mihi quod non ceciderat de equo set alias subito copertum fuit cor ejus, ita quod per aliquod spacium non potuit loqui.

De dicto aulem loco recessit per aquam apud Pissiacum et ibi fuit per x dies vel circa. Postea abinde recessit equitando, ut dicitur, usque ad Aissonam et ibi fuit positus in leytera usque ad Foutembliaudii. Et ibi die jovis mane, xxviii die novembris, amisit loquelam usque ad diem veneris, qua decessit in dicto loco, ubi etiam natus fuit.

Videtur autem verificata in aliqua sui parte philosophia magistri Martini, quam nuper misi domino nostro regi ac domino Poncio de Caramanno. Que quidem philosofia, inter cetera, continet : Magnus rex passietur. Et sine dubio magnus rex passus est mortem. Et mirandum de morte ejusdem quia medici, ut dicitur, nullam in ipso cognoscebant infirmitatem. Est autem sciendum quod ante per iiiior dies, tunc quando sol deberet pati eclipsim in xiia parte sui, juxta dictam philosophiam, accidit illud quod proxime scriptum est dicto domino regi.

Item non videtur michi expediens, salvo semper meliore concilio, quod ex parte domini nostri regis delegentur aliqui ambaxatores ad partes istas, quousque dominus Ludovicus rex novus fuerit coronatus. Et dicitur quod coronabitur salis cito in eclesia Remensi, ubi consueverunt coronari predecessores ejusdem. Et presumitur et habetur spes et fiducia quod dictus rex novus rectificabit concilium suum et purgabit domum Francie malis hominibus, si qui erant, propter instruxionem seu doctrinam paternam, que penes dictum novum regem, ut dicitur, remansit in scriptis.