Page:Bloy - Le Salut par les juifs, 1906.djvu/179

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page a été validée par deux contributeurs.


IN EXCELSO


Ézéchiel, xxxvii.


1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini : et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis : et dices eis : Ossa arida audite Verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos Spiritum et vivetis.