Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/462

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
ix
CONTRE GILLES DE RAIS

Perrina Martin, alias la Peliczonne[1], confessa est, ut dicitur, illum tradidisse gentibus domini Radesiarum.

Uxor Petri Coupperie similiter conquesta est quod perdiderat duos ejus filios, unum octo et alium novem annorum.

Johannes Maguet conquestus est quod perdiderat quemdam ejus filium. Unde predicti conquerentes suspicabantur et suspicari dicebant dictum dominum Radesiarum et suos complices fuisse et esse culpabiles atque conscios de perdicione dictorum puerorum et occisione ipsorum.

Quibus clamosis insinuacionibus, sicut supra, ad prefatorum reverendi in Christo patris ac domini, domini Johannis, episcopi Nannetensis, ac fratris Johannis Blouyn, vicarii inquisitoris predicti, noticiam deductis, ipsi dominus episcopus et vicarius inquisitoris, super hoc moti, ne maleficia remanerent impunita, eundem dominum Egidium de Rays ad diem sabbati octavam mensis octobris per quemlibet clericum peremptorie decreverunt et mandaverunt citari, prefatis domino episcopo Nannetensi et fratri Johanni Blouyn, vicario inquisitoris supradicti, ad obicienda eciam in causa fidei, necnon promotori per eos in causa et causis hujusmodi dato et instituto, responsurum ut jus esset : et hoc, dicta die mercurii vicesima octava mensis septembris predicti, anno, indictione et pontifficatu, ac constante concilio supradicto. Presentibus ibidem venerabilibus et circunspectis viris, domino Jacobo de Pencoetdic, utriusque juris doctore, officiali Nannetensi, et Johanne Blancheti, bachalario in legibus, clerico Nannetensis diocesis, una cum pluribus aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Jo. de Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


5.
Samedi, 8 octobre 1440.
Procès-verbal de litiscontestation.

Deinde vero, videlicet die sabbati octava mensis octobris, predictis anno, indictione et pontifficatu, ac concilio supradicto, prefati conquerentes coram prefatis dominis episcopo et vicario inquisitoris prelibati, in bassa aula Turris nove Nannetensis, personaliter se representarunt, ac eisdem domino episcopo Nannetensi et vicario

  1. Surnommé plus haut la Meffraye.