Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/470

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xvii
CONTRE GILLES DE RAIS

et descripta in eisdem posicionibus et articulis, etiam narrative datis, dispositive ac conjunctim et divisim et de quolibet. Quibus idem promotor petit per dictum dominum Egidium, reum seu deffendentem, singulariter et singulis sufficienter et medio juramento responderi ; et, si negentur, se ad probandum eosdem per vos admitti : quos se offert legitime probaturum, citra tamen onus superflue probacionis, de quo expresse protestatur.

I. In primis, ponit et, si necesse fuerit, probare intendit dictus promotor quod a decem, viginti, triginta, quadraginta, quinquaginta, sexaginta, septuaginta, octuaginta, nonaginta et centum annis ultime preteritis citra et supra, eciam a tanto tempore et per tantum tempus cujus inicii seu principii hominum memoria in contrarium non existit, in provincia Turonensi et civitate Nannetensi fuit esseque consuevit et hodie est quedam solennis et notabilis ecclesia cathedralis, vocata et communiter appellata ecclesia cathedralis Nannetensis, habens episcopum tanquam caput, decanum et plures canonicos prebendatos tanquam membra, capitulum facientes et representantes, ac plura insignia ecclesiam cathedralem facientia et denotantia palam et notorie ; et quod sic fuit et est verum.

II. Item, quod, a dictis temporibus et per ipsa tempora, episcopatus Nannetensis habuit et habet certes fines et limites, ab aliis episcopatibus dicte provincie Turonensis et aliis convicinis distinctos et separatos, ac longam latamque diocesim, plures parrochiales ecclesias et populum in spiritualibus sibi commissos, subditos et justiciabiles ; et quod sic fuit et est verum palam et notorie.

III. Item, quod, a viginti annis ultimo preteritis citra et supra, predictus reverendus pater fuit et est episcopus Nannetensis, curamque, regimen et administracionem dicti episcopatus in spiritualibus habens et exercens, ut talis et pro tali, videlicet episcopo Nannetensi, habitus, tentus et reputatus, prout habetur, tenetur et communiter reputatur palam et notorie ; et quod sic fuit et est verum.

IV. Item, quod, a supra primo dictis temporibus et per ipsa tempora, ad episcopum Nannetensem, pro tempore existentem, et ad prefatum reverendum patrem, modernum episcopum Nannetensem, correccio, punicio et reformacio, racione delicti seu peccati, omnium et singulorum in dictis civitate et diocesi Nannetensi delinquencium, et ipsorum delinquencium causarum, criminum infrascriptorum cognicio et decisio spectarunt et pertinuerunt, spectant et pertinent de jure ; ipseque dominus episcopus Nannetensis, pro tempore existens, et prefatus reverendus pater, modernus episcopus consuevit quoscumque sceleratos, facinorosos, flagiciosos, perniciosos et alios