Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/472

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xix
CONTRE GILLES DE RAIS

dicti ordinis ad premissa, loco sui, substituere, deputare ac eciam ordinare ; et quod sic fuit et est verum.

IX. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, fuit et est parrochianus sancte Trinitatis de Machecolio[1], dicte Nannetensis diocesis, pro talique tentus, habitus et reputatus, prout habetur, tenetur et communite reputatur palam et notorie.

X. Item, quod prefatus Egidius de Rays, reus, a tempore puericie et adolescencie suarum, fuit et est subjectus et justiciabilis domini episcopi Nannetensis et inquisitoris predictorum, et maxime dicti domini episcopi, in criminibus supradictis ; et quod sic fuit et est verum.

XI. Item, quod, a supra primodictis temporibus et per ipsa tempora, in dicta diocesi Nannetensi et infra fines et limites ejusdem fuerunt, esseque consueverunt, et hodie sunt castrum seu fortalicium dicti loci, necnon dicte sancte Trinitatis de Machecolio et sancti Stephani de Mala morte[2] parrochiales ecclesie, situatum et situate ; parrochianique earumdem parrochialium ecclesiarum prefato domino episcopo Nannetensi in spiritualibus ac eidem domino episcopo et prefato inquisitori in criminibus supra et infra scriptis subjecti et justiciabiles palam et notorie ; et sic fuit et est verum.

XII. Item, quod dictus frater Guillermus Merici, inquisitor pridem Nannetis, die videlicet vicesima sexta mensis julii, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo sexto predicto, fratrem Johannem Bloyn, conventus et ordinis predictorum, vicarium suum, tanquam habilem et ydoneum ad premissa in civitate et diocesi Nannetensibus supradictis, loco sui instituit, deputavit et ordinavit, prout et quemadmodum in litteris super hoc confectis, ad quarum tenorem se reffert idem promotor[3] et hic dat pro posicionibus et articulis, lacius continetur ; et quod sic fuit et est verum.

XIII. Item, quod dictus frater Johannes Bloyn ante tempus et tempore date dictarum litterarum institucionis ejusdem, fuit et est dictorum ordinis et conventus fratrum predicatorum Nannetensium presbyter, major quadraginta annis etatis sue, in communione fidelium, et alias habilis, ydoneus ad dicti vicariatus officium exercendum, pro talique tentus, habitus et reputatus, prout tenetur, habetur et communiter reputatur palam et notorie ; et quod sic fuit et est verum.

XIV. Item, quod de premissis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama.

  1. Machecoul, dans le pays de Retz (Loire-Inférieure).
  2. Actuellement Saint-Étienne de Mer-morte (Loire-Inférieure).
  3. Voir plus loin le texte de cette délégation, produit à la suite des articles.