Aller au contenu

Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/477

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxiv
PROCÉDURE CRIMINELLE

exhibere et ministrare ac thesauros absconditos revelare et detegere ac alias artes magicas edocere, et in ipsis instruere possent ; quibus mediantibus, magnos honores consequi et habere, ac villas et castra capere et tenere posset ; et quod sic fuit et est verum.

XXV. Item, quod, a dicto proxime tempore, dictus Egidius de Rays, reus, etiam prefatum Eustachium Blanchet pro causa pretacta ad partes Italie et Florencie destinavit ut aliquem demonum invocatorem et conjuratorem ac divinatorem reperire posset. Qui quidem Eustachius supradictum Franciscum Prelati, per ipsum Florencie tunc repertum, ad dictum Egidium pro premissis adduxit ; et quod sic fuit et est verum.

XXVI. Item, quod dictus Egidius, reus, a dicto tempore citra et supra, tam in civitate Nannetensi, in domo sua de la Suze, necnon Aurelianis, in domo cujusdem hospitium tenentis ad signum Crucis auree, quam in castris de Machicolio et de Theffauges supradictis, plures et diversas invocaciones et conjuraciones spirituum malignorum fecit ; et quod sic fuit et est verum.

XXVII. Item, quod, a dicto tempore quatuordecim annorum citra et supra, Egidius de Rays, reus, tam in castris de Chantoceyo, Andegavensis diocesis, de Machecolio et de Theffaugis supradictis, quam in Venetensi, in domo cujusdem Johannis Lemoyne predicti, in alta camera ejusdem domus, ubi dictus Egidius tunc temporis erat hospitatus, et Nannetensi civitatibus, in predicta domo vulgariter nuncupata la Suze, sita in parrochia beate Marie Nannetensi, videlicet in quadam alta camera ipsius domus, in qua prefatus Egidius, reus, stare et pernoctare aliquandiu et interpolatim solebat, numerum centum quadraginta innocencium masculorum et femellarum, salvo pluri, proditorie, inhumaniter et crudeliter jugulavit et per supradictos Egidium de Sillé, Rogerium de Briqueville, Henrietum, Stephanum, Andream et alios supradictos interfici mandavit et fecit, respective et eciam successive, inhumaniter et horribiliter delinquendo, quoniam, ut refert Hermogenes[1], « quotienscumque quis usurpat officium Creatoris, interficiendo creaturam, virtutes celestes non cessabunt clamare in conspectu divini judicis, donec sumatur vindicta de interficiente, qui cremabitur ignibus sempiternis, » ut idem Egidius de Rays de membris dictorum puerorum innocencium ante malignos spiritus immolaret ; cum quibus innocentibus ante et post ipsorum mortem, etiam durante langore ipsius mortis, abhominabile peccatum sodomie, aerem fedans, adimplevit et contra naturam luxuriavit ut

  1. Hermogène, jurisconsulte romain, auteur du Codex Hermogenianus ; ce jurisconsulte n’occupe pas une très grande place dans l’histoire du droit.