Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/487

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxxiv
PROCÉDURE CRIMINELLE

fuit insuper dictus Egidius de Rays, reus, se dictam artem alkemie per nonnulla tempora exercuisse et exerceri fecisse per quosdem Anthonium et Franciscum, lombardos, quemdamque aurifabrum parisiensem, et, hujusmodi artem alkemie exercendo et experimentando, mercurium, quem asseruit esse vivum argentum, congelasse et congelari fecisse[1], pluraque alia artem hujusmodi concernencia fecisse, et credidisse et credere ad suam intencionem, respectu dicte artis, pervenire potuisse, nisi obstitisset adventus domini Dalphini Viennensis apud dictum locum de Theffauges, in quo fornaces construi et parari fecerat pro exercicio dicte artis, que, occasione hujusmodi adventus, demolite fuerunt. Cetera vero in preinsertis articulis contenta et narrata prefatus Egidius de Rays, reus, negavit fore vera ; invocacionesque malignorum spirituum, de quibus in preinsertis articulis fit mentio, dixit etiam non esse vera, dicendo et asserendo quod, casu quo repperiretur per testes, contra eum pro parte dicti promotoris in causa et causis hujusmodi producendos, quorum deposicionibus credere et stare voluit prout infra, vel alias, demones invocasse seu invocari fecisse, vel pactum cum ipsis malignis spiritibus fieri procurasse, aut eis sacrificasse, sive sacrificari vel oblacionem fieri fecisse, tunc in eo casu se sponte obtulit igni comburendum. Et, ulterius, predictus Egidius de Rays, reus, sponte voluit quod dictus promotor posset contra eum quoscumque testes producere in causa et causis hujusmodi, super articulatis per eumdem promotorem, pro laciori declaracione contentorum in articulis prescriptis et aliis non articulatis, et quod eorum deposiciones valerent : quibus eciam idem Egidius credere voluit. Quibus premissis sic actis, dictus promotor se ad prestandum in hujusmodi causa et causis calumpnie juramentum admitti per dictos reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem et vicarium dicti inquisitoris in presencia predicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis, instanter postulavit. Et tunc iidem domini episcopus et vicarius dictos promotorem et Egidium, reum, id petentes, ad prestandum dictum calumpnie juramentum duxerunt admittendos et admiserunt. Qui, sic admissi, statim, ad mandatum dictorum dominorum episcopi et vicarii, in manibus eorumdem et ad super sancta Dei euvangelia, tactis per eos sacrosanctis scripturis, de calumpnia victanda et veritate dicenda, cum omnibus et singulis capitulis in et

  1. Le mercure était, on le sait, le grand objectif des alchimistes du moyen âge, qui espéraient en tirer de l’or, — ou tout au moins de l’argent, — en le solidifiant. Il ne gèle qu’à près de quarante degrés, et il faut par conséquent des réfrigérants très intenses pour produire sa congélation.