Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/503

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
l
PROCÉDURE CRIMINELLE

decessit ; in quo loco plures pueros et in magno numero, de quo non est certus, occidit et occidi fecit, cum quibus prodictum peccatum sodomiticum et contra naturam commisit, Egidio de Sillé predicto solummodo de tunc temporis hoc sciente ; sed, post hec, Rogerius de Briqueville et deinde Henrietus, Stephanus Corrillaud, alias Poyctou, Roussignoul, et Robinus supradicti scelerum hujusmodi complices et fautores extiterunt successive. Et dixit quod dictorum puerorum apud dictum locum de Chantocé, ut premittitur, occisorum ossa, tam capitum quam corporum, que ad inferiorem locum cujusdem turris illius castri projecta fuerant, ipse reus abinde extrahi, et in coffris seu archis reponi, et per aquam apud locum et fortalicium de Machecolio supradicto transvehi, et inibi comburi, ac in pulverem redigi fecit : quodque, in eodem loco de Machicolio, ipse reus cepit, occidit, capique et occidi fecit plures alios pueros in magno numero, quotum ignorat ; et eciam in domo nuncupata la Suze, Nannetis, quam ipse Egidius, reus, tunc temporis possidebat, plures alios pueros, quo numero non recolit, similiter occidit et occidi, comburi et in pulverem redigi fecit : cum quibus pueris etiam commiscuit et eos maculavit, vicium sodomiticum et contra naturam cum eis, ut premittitur, committendo : quos, ut supra, comburi et in pulverem redigi fecit. Que quidem scelera, crimina et delicta superius enarrata dixit et confessus fuit ipse Egidius, reus, de suo solo sensu et capite, pro suis malis et iniquis complacenciis et delectacionibus adimplendis, et non pro quocumquam alio fine seu intencione, nemineque instruente aut consulente seu etiam advertente ipsum reum ad hoc ymaginatum commisisse et nequiter perpetrasse.

Insuper, dixit et confessus fuit quod, uno anno cum dimidio jam decurso, dominus Eustachius Blanchet predictus fecit prelibatum Franciscum Prelati de partibus Florencie in Lombardia[1] venire et ad eundem Egidium, reum, accersire pro invocacionibus demonum ad intencionem rei faciendis, quodque ipse Franciscus ad eundem reum accersitus sibi dixit quod ipse Franciscus, in partibus illis unde venerat, reperierat modum faciendi quemdam spiritum, mediante conjuracione, ad se venire, qui promiserat eidem Francisco quod ipse spiritus faceret quemdam demonem, vocatum Barron, ad ipsum Franciscum venire quociens idem Franciscus hoc vellet.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius de Rays, reus, quod dictus Franciscus fecerat plures demonum invocaciones, de mandato ipsius rei, tam in ejus absencia quam aliquando presencia, et quod idem reus, in propria, interfuit tribus invocacionibus hujusmodi cum eodem

  1. Il s’agit bien en réalité de la ville de Florence (en Toscane).