Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/507

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
liv
PROCÉDURE CRIMINELLE

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod, post festum beati Johannis Baptiste ultime preteritum, quidem pulcher juvenis, qui morabatur cum quodam cognominato Rodigo in predicto loco de Burgo novo in Radesiis commorante, sibi, reo, in eodem loco existenti, per dictos Henrietum et Stephanum Corillaut, alias Poyctou, quodam sero adductus fuit, cum quo illa nocte ipse reus predictum vicium sodomiticum et contra naturam modo supradicto exercuit et complevit, ipsumque illa nocte interfici et apud Machecolium comburendum transvehi fecit.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod, sibi nunciato qualiter gentes municionis fortalicii de Paluau moliebantur capitaneum fortalicii sancti Stephani de Mala morte capere, et cum ob hoc, indignatus super hec, ipse reus, una cum gentibus suis, proficisceretur et equitaret quadam die de mane, de qua non recolit, sub intencione illas gentes fortalicii de Paluau insilire, capere et punire, si eis obviare posset, tunc dictus Franciscus, in comitiva dicti rei, inter alias, equitans, dixit, a principio viagii hujusmodi, dicto reo quod ipse reus dictas gentes fortalicii de Paluau illo tunc minime reperiret, prout nec reperit ; unde fuit ipse reus intencione sua tunc frustratus.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius de Rays se habuisse et occidi fecisse duos mangones[1], unum Guillermi Sauxaye et alterum Petri Jaquet, dicti Princzay[2], in quos et cum quibus dictus reus vicium sepedictum libidinosum et contra naturam, modo quo supra, commisit, exercuit et explevit.

Item, dixit et confessus fuit judicialiter dictus reus quod, illa vice qua fuit ultimate Veneti, et de mense julii ultime preteriti, Andreas Buschet tradidit et livravit dicto Egidio, reo, in domo habitacionis cujusdem Johannis Lemoyne, in qua tunc dictus Egidius, reus, hospitabatur, quemdam puerum cum quo ipse reus luxuriavit contra naturam, quemadmodum cum aliis supradictis, ipseque post hec occisum in cloacam hospicii cujusdem, Boetdan cognominati, prope hospicium dicti Lemoyne, in cujus Boetdan hospicio seu domo equi dicti rei hospitati erant, apud marchilium dicti loci Venetensis, per dictum Poictou proici fecit : qui Poictou ob hoc descendit in ipsam cloacam ad finem submergendi et cooperiendi cadaver ejusdem pueri, ne exinde repperiretur.

Item, dixit et confessus fuit similiter dictus Egidius, reus, quod

  1. Apprentis.
  2. Prinsay (Vienne) ou plutôt Princé, commune de Chéméré, pays de Retz : ce château, entouré d’une forêt, appartenait à Gilles.