Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/514

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxi
CONTRE GILLES DE RAIS.

factam, prefatus dominus episcopus Nannetensis, vice sua et dicti vicarii predicti inquisitoris, dictum Egidium, reum, interrogavit an ipse volebat ecclesie, matri nostre, propter errores supradictas et malignorum spirituum invocacionem et alias a fide catholica deviaciones, reincorporari et ad eamdem reverti. Qui respondit et dixit se nunquam scivisse quid esset heresis, nec illam sciverat commisisse aut in eam incidisse, sed tamen, quia, tam ex confessione sua quam aliis probacionibus, ecclesia judicabat commissa per eum sapere heresim, idcirco devotissime, genibus flexis, et cum magnis suspiriis et gemitu, peciit per dictos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium dicti inquisitoris, reincorporari. Ad quam reincorporacionem tunc dicti domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, prefatum Egidium, reum, hoc humiliter petentem, receperunt et admiserunt, et ipsum reincorporarunt. Qui, postquam sic reincorporatus fuit, humilime, flexis genibus, suspiria et gemitus hujusmodi continuando, a sentenciis excomunicacionis in dictis pronunciacionibus sentenciarum diffinitivarum hujusmodi, sicut premittitur, contra eum promulgatis et aliis quibuscumque, si quas occasione delictorum predictorum per eum commissorum et inique perpetratorum, ac etiam propter effractionem immunitatis dicte ecclesie parrochialis sancti Stephani de Mala morte supradicte, et quarumlibet aliarum ecclesiarum, et detencionem et captionem dicti Johannis Ferron, clerici, forsan incurrisset, necnon [occasione] conviciorum et injuriarum eisdem dominis episcopo et vicario et viris ecclesiasticis, prout supra, per eum dictorum, et offensarum Deo et ecclesie sue illatarum, per prefatos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium predictum, et eorum quemlibet, absolvi et veniam super hec sibi impartiri peciit. Qui sibi hoc indulserunt, propter Deum, fuitque tunc predictus Egidius de Rays, reus, a dicta excommunicacionis sentencia per prefatum dominum episcopum Nannetensem in scriptis et forma ecclesie assueta absolutus, et participacioni sacramentorum et Christi fidelium et ejusdem ecclesie unitati restitutus. Demum vero, prefato Egidio, reo, instante et petente quoad audiendum confessionem suam secretam, ipsumque de confessis seu confitendis suis peccatis absolvendum, sibique super omnibus, tam judicialiter per ipsum jam confessatis quam in foro consciencie confitendis, et sibi pro modo culpe penitenciam salutarem imponendum sive injungendum, ipsumque Egidium, reum, a quibuscumque excommunicacionis sentenciis in ipsum, auctoritate juris seu prefatorum judicum, tam conjunctim quam divisim, latis, [absolvendum] : prefati domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn,