Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/546

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xciii
CONTRE GILLES DE RAIS.

4.
Même jour.
Déposition d’Henri Griart, complice de Gilles de Rais.

Henrietus Griart, parrochie sancti Jacobi de Macello Parisiensi[1], ut asserit, oriundus, et etatis viginti sex annorum vel circa, testis alius in hujusmodi causa productus, juratus, receptus et ad cautelam absolutus, examinatusque et inquisitus, die et anno, indictione et pontificatu, ac generali concilio constante, proxime dictis, super omnibus et singulis contentis in articulis supradictis seriatim deposuit ut sequitur.

Et primo quod, per quinque vel sex annos proxime preteritos, ipse continue fuit camerarius et servitor dicti Egidii de Rays, rei, quodque, nunc sunt tres anni, videre suo, lapsi, post captionem factam per Renatum de Rays, dominum de Suza, fratrem germanum dicti Egidii de Rays, rei, super castro seu fortalicio de Champtocé, Andegavensis diocesis, cum post hujusmodi captionem dictus Renatus dominus de la Suze accessit Machecolium et cepit fortalicium ejusdem loci, tunc ipse dici audivit a domino Karolo du Leonc, milite, qui una cum dicto domino de Suza ipsum locum de Machecolio accessit, quod, in bassa seu inferiore parte cujusdem turris ejusdem loci de Machecolio, reperta fuerunt duo corpora seu ossamenta puerorum mortuorum, peciitque dictus dominus Karolus ab isto teste si aliquid ex hoc sciret ; qui sibi respondit quod non, asserens quod, re vera, ipse inde tunc temporis nil sciebat, sed dixit quod, postquam dictus Egidius de Rays, reus, recuperavit dictum fortalicium de Champtocé et huc accessit ut illud domino duci Britanie traderet ac livraret, ipse Egidius, reus, ab isto teste exegit juramentum quod non revelaret secreta sibi per eundem Egidium, reum, ostendenda : quo per hunc testem prestito juramento, dictus Egidius, reus, precepit huic testi Stephano Corrillaut, alias Poictou, Egidio de Sillé, Hiqueto de Bremont et Robino Romulart, ipsius Egidii, rei, servitoribus, ut adirent quamdam turrim dicti fortalicii de Champtocé, in qua erant corpora seu ossa corporum quamplurimorum innocencium mortuorum, dictaque corpora seu ossa caperent et ea in quodam scrinio seu coffro reconderent, ut apud Machecolium, secrecius ut fieri posset, portarentur

  1. Saint-Jacques de la Boucherie, à Paris.