Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/550

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xcvii
CONTRE GILLES DE RAIS.

filium, qui erat mango magistri Francisci Prelati, cujus gutur abscissum fuit, nescit per quem, licet fuerit ad hoc presens, abusu[1] ex parte dicti Egidii, rei, interveniente, ut de ceteris est narratum.

Item, deposuit et dixit quod ipse testis et dictus Corrillaut, alias Poictou, simul, a festo Penthecostes Domini ultime preterito citra, ceperunt quendam adolescentem pulcrum valde, etatis quasi quindecim annorum, qui erat penes quemdam cognominatum Rodigo apud Burgum novum, in parrochia sancti Cirici Radesiarum, Nannetensis diocesis, et illum duxerunt ad dictum Egidium, reum, cui tradiderunt illum penes cordigeros dicti loci de Burgo novo, ubi erat hospitatus ; ac, postquam ipse Egidius, reus, eo libidinose abusus fuit, ut dictum est de ceteris, ipsimet Henrietus, testis loquens et Corrillaut eum interfecerunt, de mandato ejusdem Egidii de Rays, rei, consequenterque corpus ipsius pueri occisi portarunt apud Machecolium, ubi, videlicet in camera dicti Egidii, rei, ipsum exarserunt.

Item, deposuit quod, a duobus annis cum dimidio citra, vel eo circa, quidam, communiter dictus Princzay, Nannetis commorans, habebat mangonem formosum, manentem secum, huic testi notum, quem ipse Princzay dedit dicto Egidio, reo, qui sibi promisit quod illum efficeret camerarium suum loco dicti Corrillaut, alias Poictou, quem dicebat velle recedere de penes se. Statimque, seu saltim in brevi postquam dictus Egidius, reus, habuit dictum puerum, ipse illo carnaliter abusus fuit et turpiter contra naturam luxuriavit, et tandem manu propria interfecit ; eratque dictus puer etatis quasi quatuordecim annorum.

Item, deposuit et dixit quod quidam Andreas Buchet, qui alias fuit de capella dicti Egidii de Rays, et, tempore deposicionis hujusmodi, erat de capella domini ducis, misit dicto Egidio de Rays, reo, a partibus Venetensibus, apud Machecolium, quemdam puerum in habitu mangonis, etatis quasi novem annorum, et illum adduxit eidem Egidio, reo, quidam famulus nuncupatus Raouletus. Quiquidem puer, post nephandum abusum carnaliter de eo factum per dictum Egidium de Rays, reum, occisus et combustus fuit, ut ceteri de quibus dictum est supra. Dixitque iste testis quod dictus Buchet, ob hoc, habuit a dicto Egidio, reo, unum equum appreciatum valere sexaginta regalia auri, quem equum sibi tradidit Petrus Heaume.

Item, deposuit se dici audivisse a dicto Egidio, reo, quod ipse plus delectabatur in occisione dictorum puerorum, videndo capita et alia membra ipsorum ab invicem separari ac ipsos languere, et etiam

  1. Mot gratté et rechargé dans le texte original.