Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/556

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
ciii
CONTRE GILLES DE RAIS.

vulgariter dictum jusarme, qui, associatus nonnullis aliis, impetuose intravit ecclesiam predictam et, comminative loquendo cum predicto Ferron et aliis qui tunc in dicta ecclesia existebant, et presertim cum predicto Ferron, cui terribiliter dixit ac talibus verbis usus fuit, sibi dicendo galice : Dehors, dehors, viditque tunc iste testis quod quidam Lenanus, marquisius de Seva, familiaris et de comitiva dicti Egidii, rei, existens, secum induxit a dicta ecclesia predictum Ferron post dictum Egidium, reum, cum aliis de dicta comitiva : creditque quod dictus Ferron tunc exivit dictam ecclesiam, timore et comminatu dicti rei plus quam alias. Iste vero tunc proposuit dictam ecclesiam exire, et exiisset nisi quod quidem de comitiva dicti Egidii, rei, eidem testi signavit cum suo digito (quem, dictum signum faciendo, approximavit ad nasum et occulos sic signantis), quo medio iste remansit in ecclesia predicta.

Dixit quod tunc audivit, a quampluribus personis, quod erat, eo tempore, in quodam nemore prope dictum locum, quedem comitiva gencium armatorum, in seu pro insidiis ibidem expectancium dictum Egidium, reum, galice en embusche, in numero quasi sexaginta. Dixit insuper et deposuit quod, eo tempore quo iste in dicta ecclesia existebat, ipse vidit tres vel quatuor cum capelinis, seu celatis, vel saladis supra eorum capita, et aliis armis, ante dictam ecclesiam transeuntes. Et dixit quod audivit postmodum dici quod ipse Ferron per eundem Egidium, reum, et suos familiares ductus fuit ad castrum pretactum, et quod illud castrum ipse Ferron prefato Egidio, reo, restituit seu reddidit, et quod idem Egidius prefatum Ferron ibidem detinuit incarceratum.

Interrogatus an, in exitu ejusdem Ferron ab ecclesia predicta, fuit aliqua per eundem Egidium, reum, et suas gentes violencia perpetrata, respondet quod nichil aliud vidit vel scit, quam supra dictum est. Et, ulterius, dixit ipse testis quod novit dictum Johannem Ferron a juventute et quod ipsum, per plures annos ante ipsius capcionem et detencionem, vidit incedentem in habitum et tonsuram clericales, et pro clerico communiter haberi et reputari.

Et fuit sibi in forma injunctum etc.