Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/568

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
cxv
CONTRE GILLES DE RAIS.

rum hujusmodi lacius declarata sic fieri vidi et audivi, ideoque hoc presens publicum instrumentum manu alterius scriptum de mandato dictorum reverendi patris, domini episcopi Nannetensis, et fratris Johannis Blouyn, vicarii inquisitoris, subscripsi, publicavi et in hanc formam publicam redegi, signoque et nomine meis solitis, una cum dictorum sigillorum appensione, consignavi, in fidem et testimonium eorumdem premissorum, requisitus et rogatus.

De Alneto, notarius.


✝ Et quia ego, Johannes Parvi, clericus Trecorensis[1] diocesis, publicus auctoritate imperiali curieque ecclesiastice Nannetensis notarius tabelliove juratus, ac prefati domini episcopi Nannetensis secretarius atque scriba, ipsiusque et fratris Johannis Blouyn, vicarii supradicti, in causa et causis predictis coram eis, una cum aliis supra et infra scriptis notariis et conscribis scriba, premissis omnibus et singulis, dum, sicut supra narrantur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus et notariis ac conscribis jam dictis presens vocatus interfui, eaque supra summarie recitata et in regestis cause et causarum hujusmodi plenius declarata sic fieri vidi et audivi, idcirco huic publico instrumento, alterius manu scripto, de mandato dictorum domini episcopi et vicarii, signum meum apposui consuetum, meque manu propria hic subscripsi, in fidem et testimonium premissorum, ad hoc etiam requisitus et rogatus.

Jo. Parvi.


✝ Et ego, Nicolaus Geraudi, licenciatus in legibus, clericus, Nannetensis diocesis oriundus, publicus auctoritate imperiali curieque ecclesiastice Nannetensis notarius, reverendique in Christo patris, domini Johannis, episcopi Nannetensis, et fratris Johannis Bloyn, vicarii inquisitorum supradictorum, et hujusmodi cause et causarum, coram eis, scriba, in societate aliorum notariorum supra et infra scriptorum, quia premissis omnibus et singulis, dum, sicut premittitur, agerentur et fierent, una cum testibus predictis et notariis publicis et scribis supra et infra scriptis presens vocatus interfui, eaque summarie supra recitata et in registro cause et causarum hujusmodi lacius declarata, sic fieri vidi et audivi, ideo huic publico instrumento, manu mea propria, demptis duabus primis lineis et usque ibi quasdem suas in tercia linea, etc., scripto, de mandatis prefatorum, reverendi patris, domini episcopi Nannetensis et fratris

  1. Tréguier (Côtes-du-Nord).