Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 20.djvu/18

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

PRi«FATIO. un

• In plerisque historicis anteà collectaneis nullus ferè alius quàm ipsorum scriptorum, quo quisque tempore vixerat, apte magis minùsve dispositorum ordo fuit, utique vix rerum habitâ ratione. Quatenus autem illisplacuit, narrandi ambitus aut extenditur, aut contrahitur, et anni perlustrantur vei pauci vel plurimi adeo ut eum sacpe qui subit posterior, longè anteriora repetentem invenias quàm qui praecesserat. Sic majoris Britanniae perducitur historia in collectionibus quas ediderunt Savil, Campden, Twisden, Thomas Gale ; sic Germaniae res apud Schardium, Pistorium, Urtisium, Marquardum Freherum, Meibomium, Menckenium, Georgium Eckardum ; sic Italim annales congesserunt Graevius, Burmannus, et ipse Muratorius. Tibi sanè quampiam ex istis collectionibus evolventi, à priscis temporibus ad recenliora deduci res, modb summa tanlùm et universa conspexeris certè deprehendere licebit ; dum contra singula perlegenti, saepè interverso temporum ordine, liberius in se ipsae redire et implicari videbuntur. Ea fuit olim ratio tum ceeteris, tum Pithœo usurpata, quum ipse sub finem decimi sexti saeculi, xxih veteres nostratis historiae scriptores typis excudendos curavit. Andreas Chesnius congru«entiùs annalium nostrorum progressionem sequi vel saltem praecipua temporum discrimina digerendo servare conatus est. Primus enim tomus cum Merovingis desinit ; secundus à Pipino ad Hugonem Capet tempora persequitur tertius autem, quem Franciscus Andreae filius edidit, à Carolo Martello, nonnunquam à mundo nascente retro sumens initium, per inaequalia spatia lectorem ad Roberti regnum et saepè iriteriùs perducit. Quartus ferè annos 193, ab Hugone eleclo, anno 987, ad Ludovici VII raortem, anno 1180 ; quintus vero, quinque regum Philippi Augusti, Ludovici VIII, divi Ludovici, Philippi audacis et Philippi pulchri gesta complectitur. « Benedictini verô, quum id imprimis studuissent ut materiem meliori ratione ordinarent, undeviginti volumina, quibus hodiè constat ab illis suscepta collectio, in novem planè distincta» séries diviseront. Quarum prima tomo primo, qui anno 1738 emissus est, conclusa Galliarum historiam ante Chlodovaunn secunda, tribus sequentibus tomis, Merovingorum regna explicat. Poluisset sanè D. Bouquet uno eodemque tractu Carolinorum monumenla non ultra ducentos triginta quinque annos protracta, colligere ; sed maJuit inde sic fieri quatuor séries, ut cum Pipino scilicet Carolus magnus tomo quinto. Ludovicus pius sexto, Carolus calvus septimo, Ludovicus balbus et successores ad annum 987 octavo et nono assignarentur. àeptimam expient duo deinceps, annis 1760 et 1767, editi à fratribus Haudiquier, quibus 1res alii accesserant è Benedictinis sodalibus, Housseau, Précieux, Poirier, collatis in eam quaecunque tribus primis Capetiorum Hugone, Roberto, Henrico regnantibus, in Gallia acta sunt. Deinde Philippi I, Ludovici VI et l,udovici VII regna, octavae seriei fuere materies, quam DD. Clement et Brial quinque voluminibus adornarunt. At D. Brial nonam solus disposuit publicique juris fecit, quae tomis XVII°, XVIII0, XIX" mox intra paucos dies Academiae offerendo1, non plus quàm xlvi annos nostratis bistoriae, regna scilicet Philippi 11 et Ludovici VIII. ab anno i 1 80 ad annum 1 2 26, continet. • Nunc autem. etsi D. Brial eâdem distribuendi operis lege quam D. Bouquet tomo quinto fixerat, decimam seriem haud ultra Ludovici IX et Philippi III aetatem nempe lix annos, propagaturum fuisse verosimile Tomut iBe uodericestmui «ddo i833 io lucom prodiil