Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/138

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Vi ^

  • *

HISTORIA ALBIGENSHJM.

21

A sperantes nostri primum suburbium , quod secando suburbio erat aliquantulum miniis forte, per insultum sine machinis se capturos, impetum fecerunt unanimes in ipsum, episcopis et ablntibus eum universo clero congregatis in unum et cum maxima devotione cantantibus Kfui, Stacte Spiritui, divinumque praestolantibus auxilium mox affuturum , derelictum statim primum suburbium ab hostibus vi ceperunt. Nec praetereundum quôd nobilis Comes Montisfortis primus omnium , iinnto solus quoad milites , in fossatum se misit audacter , cseteris acrius dictum suburbium impugnando : quod captum , impletis fossatis , nostri terrae penitiis adaequaverunt. Videntes autem noatri quôd tam facile cepissent sarpedictum suburbium , arbitrati sunt secundum suburbium , quod longé fortius erat et munitius , per insultum similiter cadi posse. Die igitur altero ad murum ejusdem secundi suburbii accesserunt : quibus ad insultum instantibus , vicecomes cum suis ita se B viriliter defendebat, quôd ex frequenti et creberrimo jactu lapidum nostros à fossato quod intraverant oportuit resilire. In quo conflictu contigit quemdam militem de nostris , fracto crure , in fossato remanere : ad quem extrahendum ciun nullus auderet accedere propter jactus lapidum incessantes , vir totius probitatis , videlicet Comes Montisfortis, in fossatum se mittens, ipum, unico auxiliante armigero, non sine grandi propriae vitae discrimine liberavit. Quibus gestis, nostri mox machinasquæ dicuntur petrariae ad diruendum murum suburbii erexerunt : quo muro aliquantulum pro jactu petrarum in summitate debilitato , nostri carrum quatuor rotarum , bovinis pellibus coopertum , cum maxima diflicultate muro applicantes , ad fodiendum murum artifices submiserunt. Adversarii verô ignem, ligna, lapides projicientes instantissime, ipsum carrum statim comminuerunt, fossoribus tamen in concavitate jam facta se recipientibus, quos nullo modo à perforatione muri |X)tue-C runt retardare. Quid plura ? In crastino, summo diluculo, suffossus corruit murus : mox nostris cum strepitu intrantibus, adversarii sese in superiora civitatis transtulerunt ; sedepstea, videntes milites nostrosexiissedesuburbioetsein tentoria recepisse, exeuntes de civitate, quotquot de nostris in suburbio invenerunt, effugantes, pluribus etiam de nostris pne diflicultate exitiis interfectis , in toto suburbio ignem mittont7 sese iterimi ad superiora reportantes.

Contingebat in illa obsidione quiddam quod non praetermittendum , sed pro maximo miraculo est habendum. Dicebatur quod in exercitu erant homines usque ad quinquaginta * millia ^hostes autem nostri omnia in circuitu civitatis molendina destruxerant, ita quoq non poterant nostri panem habere nisi de paucis castris circumjacentibus, et tapneu in tanta abundantia erat ibi panis, quôd modicissimo pretio vendebatur. Unde etiam dicebant hæretiei quôd abbas CNterciensis magus D erat, dæmonesque adduxerat in specie hominum , quia videbatur eis quod nostri non comedebant.

His ita gestis , consilium habuerunt nostri quomodo caperent civitatem. Animadvertentes autem quôd, si facerent hic sieut in Biterrensi factum fuerat civitate, destrueretur civitas, et omnia bona quæ in ipsa erant consumerentur, et ita ille qui praeficiendus erat terrae illi , non halieret unde viveret , neo posset milites et servientes tenere ad terram custodiendam ; ad consilium igitur baronum tractatum est de pace in hunc modum. Ordinatum est quôd omnes egrederentur nudi, et ita evaderent ; vicecomes autem in custodia teneretur, bona omnia remanerent illi qui futurus erat dominus dictae terrae ob necessitatem superius memoratam ; faclumque est ita. Egressi sunt ergo omnes nudi de civitate, nihil secum praeter peccata portantes. Tunc adimpletum est quod dictum fuerat per venerabilem virum Berengarium, E qu* fuerat episcopus carcassonae : hic cùm quâdam die in civitate sua praedicaret, civibusque , sicut solitus erat, haeresim improperaret , noluerunt eum audire. Quibus ille : « Vos me audire non vultis : credite mihi , ego tantum mugitum » emittam contra vos, quôd à remotis mundi partibus vçnient qui destruent villam » istam. Certissime etiam sciatis quôd , si ferrei et altissimi essent muri civitatis » istius , non possetis vos defendere quin pro vestra incredulitate et malitia con-

  • dignam recipiatis à justissimo judice ultionem. » Propter haec et his similia quæ

eis vir sanctissimus intonabat, uuodain tempore expulerunt edin dicti cives de civitate, inhibendo praeconis vwe districtissime et sub poena gravissimae ultionis , ne quis in emendo vel vendendo sibi vel suis auderet, in aliquo communicare. Nunc id quod coepimus exequamur. /

A». 11

Simo

Monteforti }

obsiuiooe

grtaniraib

Capiii sal

biin , urbs

ditur peregri