Aller au contenu

Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/154

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

&

rV

historia AïMvemmxm.

► ■Wlft,1*

ToU

A aliud repagulum ooKtnMfaaot ; «kqw CootM»g«h«t tpmd, qoorie* HO«*ri aJkraM{«> dé mum vi intrabant, impedieote repagulo qîwd adversarii toerant, ulteriitt procedere non valebant ; etquia non passant» crame» evestp» huju» obridhxHs exprimere, boebrariter dkjMuaquôdilfi de c»»tri> Bnoqnwt aliquid de mûri» perdî-’ lot, quin, ut aaperÜM diximus, murum aliom ioteriùs mditicarent. a bmc agerentur, erexerunt noatri mangoneilum unum »ub quadam rupe castri murum in loco inaccessibili. Cura autem jaceret mangonellus ille, *n» nostros non modicum damnificabat. Deputavit autem Comes noster ad custodia rn illius mangoneUi trecentos servientes et quinque miUtea ; valdè enim timebatur damangonello iOo, tum quia sciebant noatri quôd hostes nostri omnem darent operam ut destruerent illum, eo quôd vaidè eos infestaret, tum quia illi qui erant in exercitu, non possent subvenire illis qui custodiebant mangoneilum, B si necessitas immineret, propter inacceasibilitatem loei in quo erat maugonellus. Quodam igitur die exeuntes à castro adversarii nostri cum scutis usque ad octoginta, properabant ad diruendum mangoneilum ; sequebantur autem eos alii infiniti, portantes ligna, ignem et caetera ad ignis incentivum necessaria. Videntes autem trecenti servientes nostri qui custodiebant mangoneilum adversarios venientes, timore ducti omnes fugerunt, ita quôd non remanserunt ad mangoneilum custodiendum nisi quinque milites. Quid plura P appropinquantibus adversariis, fugerunt omnes milites nostri, praeter unum qui vocabatur Guillelmus de Scureto, Iste siquidem, ut vidit eos venientes, cum maxima difficultate coepit ascendere per desuper rupem contra eos ; illi autem unanimes irruerunt in eum, ipse verô se strenuissime defendebat. Videntes autem hostes quôd non poterant eum capere, cum lanceis projecerunt eum super mangoneilum nostrum, et post eum ligna sicca C et ignem ; vir autem probissimus, statim surgens, statim ignem dispersit, ita quod mangonellus permansit ilbesus. Coepit iterum miles noster ascendere versus hostes ; illi autem projecerunt eum, sicut antea fecerant, ignemque super ipsum. Quid plura P iterum surgit, hostesque appetit ; ipsi illum reprojiciunt super mangoneilum usque quater. Videntes autem nostri quôd miles noster nonposset evadere, eo quôd nullus de nostris poaset ei subvenire, accesserunt ad murum castri, ex alia parte quasi impugnaturi : quod scientes adversarii qui militem nostrum praedictum infestabant, retraxerunt se in castrum ; miles autem noster, licèt multum debilitatus, vivus evasit, et per ejus incomparabilem probitatem mangonellus noster illaesus permansit.

Interea nobilis Comes Montisfortis paupertate tantâ et tam urgentissimâ laborabat, quôd saepissime, if>so etiam pane déficiente, quod comederet non habebat. D Multoties quippe, sicut certissime didicimus, imminente horâ refectionis, dictus Comes se de industria absentabat, et prae confusione non audebat in suum redire tentorium, eo quôd esset hora comedendi, et ipse nec etiam panem solum haberet. Venerabilis autem archidiaconus Guillelmus, confratrias instituens, collectas, sicut diximus, faciebat, et quidquid extorquere poterat exactor egregius , pius raptor, in machinas et cætera ad obsidionem pertinentia sollicitus expendebat. Dum res ita se haberet, adversariis nostris aqua defecit ; nostri siquidem jamdudum ipsis obstruxerant aditus, et ad hauriendam aquam exire non poterant. Déficiente igitur aquâ, defecit eis virtus et animus resistendi. Quid plura ? loquuntur cum nostris, tractant de pace in hunc modum : promittit Raimundus dominus castri quôd nobili Comiti traderet castrum illud, dummodo Comes totam terram aliam ei dimitteret, insuper castrum Tennarum statim post Pascha ei reddere deberet. E Dum autem de compositione hujusmodi tractaretur, Carnotensis et Belvacensis episcopi, Comes etiam Robertus et Comes Pontivi, recedere ab exercitu propo- *r,ni *b "• nebant. Supplicavit Comes, rogaverunt universi, ut adhuc in obsidione illa per tu recewrunl tempus aliquantulum remanerent ; sed, cum illi nullo modo flecti potuissent, nobilis Comitissa Montisfortis eorum pedibus se provolvit, affectuose supplicans ne, in tantae necessitatis articulo, negotio Domini exhiberent humerum recedentem, Comitique Jesn-Christi, qui se pro universali ecclesia morti quotidie exponebat, in tam arcto discrimine subvenirent. Episcopus autem Belvacensis et Comes Robertus et Comes Pontivi, deprecati, Comitissæ noluerunt acquiescere ; sed dixerunt quôd , C°) codex aliquando. Sed alleratus cobtextus ntutri, quoties aliquid de muris [debilitatum fuerat J, «a reatitueadus videtur : Sicque contingebat quèd ni intrabant, etc. Càm auten

castro redda

tractatus hi

Nobile» pt