Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/169

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

52

PETRI, VALLIUM SARNAII MONACHI,

ut non tam obsidentes quàm obsessi viderentur , videbaturque quasi fortior À et ad accessum difficilior loeus in quo erat exercitus obsidentium quàm castrum obsessum. Cimi autem serô esset, adversarii intraverunt burgum ; erat enim hominibus vacuum, quia nostri propter paucitatem non poterant illud munire : non enim erant in castro inter millites et servientes amplius quàm quingenti homines, cimi hostes feri-centum millia esse crederentur. Timentes autem hostes qui burgum intraverant, ne nostri expellerent eos, sicut antea fecerant, ipsum burgum lignis et quibuscumquo potuerunt munierunt à parte murorum, ne ad eos exire possent, mnrumquc forinsecum qui erat inter burgum et exercitum pluribus locis perforarunt, ut liberius fugere possent, si necessitas immineret. In crastino autem exeuntes nostri de castro, et quidquid adversarii fecerant destruentes, ipsos de burgo, sicut priiis fecerant, projecerunt et fugientes usque ad tentoria sunt secuti. Nec silendum credimus in quo tunc discrimine nobilis erat Comes : Comi- B tissa quippe erat apud Vaurum ; primogenitus ejus Amalricus apud Fanum-Jovis infirmabatur ; filia (piam in terra illa genuerant, nutriebatur apud Montem-regalem, nec poterat alter alterum videre vel in aliquo subvenire. Illud quoque supprimendum non est, quod, licèt nostri essent paucissimi , omni die exiliant, hostesque crchrissime et validissimi* impetebant ; nec enim, sicut jam diximus, nostri videbantur obsessi, sed potiiis obsidentes. Tot veri) repagulis, sicut dictum est, adversarii se cinxerant , quôd nostri itd eos intrare non poterant, licèt ardentissime affectarent. Illud quoque adjiciendum est, quôd servientes nostri ad hostium oculos quotidie equos nostrorum longé à castro ad dimidiam leucam ad aquandum ducebant : vineas etiam quæ erant prope exercitum pedites nostri, videntibus et invidentibus adversariis, quotidie vindemiabant ; erat enim tempus vindemiarum. Ou.idam autem die, pessimus ille traditor Comes Fuxi et filius ejus Rogerius C lïernardi, non inqiarpnalitiù, et magna pars exercitus, venientes prope castrum voluerunt impugnare nostros, qui pro (oribus castri armati stabant. Videntes autem nostri illos appropinquare, eum maxima aviditate ipsos inqietentes ; ipsumque filium Comitis Fuxi et plures alios de equis praecipitantes, ad sua cum confusione tentoria redire compulerunt. Kt quia non possemus omnes insulttis et eventus illius obsidionis ad plenum exprimere, istud breviter asherimus quôd, quotiescumque adversarii ad nostros accedere ausi sunt, causa alicujus impetus faciendi, nostri totà dic ante portas foris castrum manelwnt, bellum desiderantes, ipsos cum maxima eorum erubescentia in sua tentoria reduxerunt. ,

Cimi lurc aguntur, vicina castra per circuitum recesserunt à dominio Comitis nostri et reddiderunt se Comiti Tolosano. Die etiam quodam illi de Gdiareto miserunt ad Comitem Tolosæ, et mandaverunt ei ut veniret vel mitteret ad eos, et ipsi D statim ei Cabarotum traderent. Nocte igitur quàdam moventes adversariorum plurimi ii castris suis, missi à Comite Tolosano, coeperunt ire ut reciperent Gibaretum. Castrum autem Gibareti distabat à Castro-novo quinque leucis. Cum autem essent hostes nostri in itinere, divinà disponente clementia, viam quæ ducebat Gibaretnm perdiderunt, et diutius deviantes per invia, ail sæpedictum castrum Gi ha reti pervenire nequiverunt, sicque post longas vagationes ad castra unde exierant sunt reversi. Interea erigi fecit Comes Tolosæ machinam quamdam quæ dicitur mangonellus, cuepitque jacere mangonellus in castrum, sed obfuit nostris in modico aut in nullo. Post aliquot autem dies, |>arari fecit Comes Tolosanus machinam quamdam mirae magnitudinis ad diruendum murum castri. Jaeiehantur autem in machina illa maximi lapides, et quidquid contingere poterant diruebant. Cimi jcci.ssent autem hostes in machina, praefata per multos dies, accessit ad Comitem E Tolosa* quidam suus jaculator, et Sixit ei : « Ctquid in machina illa tot et tanta n expenditis utquid muros castri Imjus destruere satagitis ? nonne videtis quotidie i- quod usque ad tentoria nostra veniunt hostes nostri, et exire non audetis i> Certe deberetis velle quini ferreus esset murus, ut ad nos accedere 11011 valer

  • rent. » Contingebat siquidem in illa obsidione praeter solitum res mirabilis, quia,

cimi obsidentes obsessos soleant impugnare, obsessi nostri vice contraria suos impetebant crebrius obsessores. Nostri etiam obsessi obsessores suos deridebant in h ;cc verba’ : « Cur iu machina vestra tot et tanta expenditis et in diruendo » muros nostros diutius IaIloratis ? Credite nobis, nos ab exjiensa vobis jiarcemus, » nos expediemus vos à labore ; vigi.nti solunnnodo marcas argenti nobis date, et <1

 • S.