Aller au contenu

Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 3.djvu/127

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
23
PRÆFATIO IN GESTA FRANCORUM.


» * occupaverunt, atque ibi consederunt. Quæ gens usque ad hoc tempus his se- f licet omnes » dibus sese continet, summamque habet justitiæ et bellicæ laudis opinionem. Nunc habeam » quidem in eadem inopia, egestate, patientia, qua Germani, permanent : eo- nuncupave- » dem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem provinciarum propinquitas, et runt’ » transmarinarum rerum notitia, multa ad copiam atque usus largitur. Qui paulatim » assuefacti superari, multisque vieti præliis, nec se quidem ipsi cum illis virtute » comparant. Hujus Herciniæ silvæ, quæ supra demonstrata est, latitudo novem Cap. 25. » dierum iter expedito patet. Non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum » noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus, rectaque » fluminis Danubii regione : et pertingit ad fines Dacorum et Anartium : hinc se » flectit sinistrorsus diversis à flumine regionibus, multarumque gentium fines pro- » pter magnitudinem attingit. Neque quisquam est hujus Germaniæ, qui se aut au- » disse, aut adiisse initium hujus silvædicat, cùm dierum iter sexaginta processerit, » aut quo ex loco oriatur acceperit. Multaque in ea genera ferarum nasci constat, » quæ reliquis in locis visa non sunt. Ex quibus quæ maximè differant ab aliis, et » memoriæ prodenda videantur, hæc sunt. » « Est Bos cervi figura, cujus à media fronte inter aures unum cornu existit ex- Cap. 26. » celsius, magisque directum his quæ nobis nota sunt cornibus : et ab ejus summo » sicut palmæ rami latè diffunduntur. Eadem est feminæ marisque natura, eadem » forma magnitudoque cornuum. Sunt item quæ appellantur Alces. Harum est con- Cap. 27. » similis capris figura, et varietas pellium : sed magnitudine paulo antecedunt, mul- » tilæque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent : neque quietis » causa procumbunt, neque si quo afflictæ casu conciderint, erigere sese aut suble- » vare possunt. His sunt arbores pro cubilibus, ad eas se applicant, atque ita pau- ] » lulùm modo reclinatæ quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cùm est animadver- » sum à venatoribus quo se recipere consueverint, omnes eo loco aut ab radicibus » subruunt, aut abscindunt arbores, tantùm ut summa species earum stantium relin- » quatur. Huc cùm se consuetudine reclinaverint, infirmas arbores pondere affli- ·» gunt, atque una ipsæ concidunt. Tertium est genus earum quæ (α) Uri appellan- Cap. 28. » tur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. » Magna vis eorum est, et magna velocitas : neque homini, neque feræ quam con- » spexerint, parcunt : hos studiosè captos foveis, interficiunt. Hoc se labore du- » rant adolescentes, atque hoc genere venationis se exercent : et qui plurimos ex » his interfecerint, relatis in publicum cornibus quæ sint testimonio, magnam fe- » runt laudem. Sed assuescere ad homines et mansueti fieri, ne parvuli quidem ex- » cepti, possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multùm à nostrorum ) » boum cornibus differt. Hæc studiosè conquisita ab labris argento circumcludunt, » atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur. » II. De moribus Germanorum. De moribus quoque hominum ac cultu idem Auctor in eodem libro hæc refert. « Germani, ait, multùmà consuetudine Gallorum differunt : nam neque Drui- ibid.Cap.21. » des [ quos nos Sacerdotes, vel divinos Vates possumus vocare ] habent, [ut illi . » qui rebus divinis præsint ; neque sacrificiis student. De Deorum numero eos solos » ducunt quos cernunt, et quorum apertè opibus juvantur, Solem scilicet, et Vul- » canum, et Lunam : reliquos nec fama acceperunt. Vita omnis in venationibus, » atque in studiis rei militaris consistit : ab parvulis labori acduritiæ student : qui diu- E » tissimè impuberes permanserunt, maximam inter suos laudem ferunt : hoc alii sta- » turam, alii vires nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicesimum fe- » minæ notitiam habuisse, in turpissimis habent rebus. Cujus rei nulla est oeculta- » tio : quod et promiscuè in fluminibus perluuntur, et pellibus aut parvis rhe- » nonum tegumentis utuntur, magna corporis parte nuda. Agriculturæ non student : cap. 22. » majorque pars eorum victûs in lacte, caseo carneque consistit : neque quisquam » agri modum certum, aut fines habet proprios. Sed Magistratus ac Principes in an- » nos singulos gentibus cognationibusque hominum qui unà coierunt, quantum et » cpio loco visum est agri attribuunt : atque post annum alio transire cogunt. Ejus » rei multas aflerunt causas; ne assidua consuetudine capti, studium belligerandi (a) Macrobius Saturnal. lib. 6. Uri, inquit, Gal lica vox est, qua feri boves significantur. Glossæ vete res Cangii : Uri, vituli agrestes, quos bubalos vocant ; Glossæ Græco-Latinæ,· Β«ύίαλ«, Urus, bos silvestris.