Page:Bulletin de la Société archéologique de Touraine - 1885 - VI.djvu/136

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

— 126 — taoeentis continetur, quia res et bona ipsa fuerunt et sunt per guerras quoe diu in illis partibus viguerunt, quampluri- mum diminuta, et quia dictus Ioannes de Authone in Capel- Jania per eum fundata certum divinum officium fieri non - ordinaverat, eratque, et est grave proefatis Priori et religiosis accedere ad dictum locum de Ioneto pro divinis ibidem cele- brandis, quodque etiam quia dotatio facta per dictum Ludo- vicum erat aliqualiter incerta, videlicet de tertia parle bono- rum suorum immobilium pro indiviso ;idcirconos pro salute animoe nostroe et animarum germanorum nostrorum necnon aliorum parentum, dictarum Capellaniarum dotationes aug- mentais, et iDcerta ad certitudinem reducere cupientes, ne divinus cultus depereat, sed potius augmentetur ; et ut parti- cipes efficiamur missarum et orationum quoe per proefatos Priorem et religiosos de Mausiaco fient in futurum, volumus quod proefatus Prior de Mauziaco qui pro nunc est et pro tempore erit, teneatur a modo per se, vel religiosos suos celé" brare pro dictis duabus Capellaniis duas missas qualibet die perpetuo, videlicet in Capella S. Eligii, quarum duarum mis sarum qualibet die lunoe altéra celebrabitur de mortuis alta voce ; et quater in anno tenebitur idem Prior facere seu fieri facereper religiosos suos proedictos commémorationem solem- nem seu anniversarium nostri et parentum : et pro proemissis adimplendis, percipiet idem Prior omnes res et bona quoe proefatus Iohannes de Authone, pro dotatione Capellanioe per eum fundatoe in suo testamento reliquit, et pro dotatione facta per proefatum Ludovicum de Authone, quoe erat quo- dammodo incerta, percipiet idem Prior perpetuo omnes res immobiles, rurales et quoe ruraliter tenentur, quoe quondam fuerunt dicti Ludovici germani nostri sitas in territorio dicti loci de Mausiaco et circa, per duas leucas circumquaque ; et in augmentationem Capellaniarum hujusmodi per nos facien- dam, legamus proefatis Priori et religiosis Prioratus proedicti 30. lib. semel solvendas per Priorem modernum dicti loci, seu ejus successorem, in redditibus perpetuis prioratus proe- dicti convertendas. Item quia in nostra iuvenili oetate domina