Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Bonum omne aut est finis, aut ordinatum ad finem.
- Bonum et malum, sunt differentiæ specificæ in moralibus.
- Bonum honestum est ultima hominis felicitas.
- Bonum est sui ipsius diffusivum.
- Bonum et malum dicuntur secundum ordinem ad finem, vel ordinis privationem.
- Bonum et perfectum, idem sunt.
- Unumquodque naturaliter agit quod sibi bonum est.
- Bonum est quod omnes appetunt.
- Bonum in genere, et finis, inter se convertuntur (scilicet reciprocantur).
- Bonum habet rationem finis.
- Boni solius est voluntatem movere.
- Bonum omnia appetunt, etiam quæ cognitione carent.
- Bonum et ens, convertuntur.
- Bonum est majoris ambitus quam ens.
- Bonum est ratio mali.
- Bonum, ex integra causa ; malum autem ex quolibet defectu.
- Bonum participatum, semper est defectibile.
- Bonum finale, est principium in omnibus agibilibus.
- Bonum et optimum cujuslibet rei est natura, quæ forma dicitur.