Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Bonitatem Dei non referimus (scilicet : referre non debemus) ad nostram delectationem, sed potius e converso.
- Bonitas Dei est primum principium communicationis totius qua perfectiones creaturis largitur.
- Non ideo bonus est Deus quia hoc reperitur in creatura, sed creatura bona est quia bonus est Deus.
Cf. Amor, Appetitus, Deus, Finis, Voluntas.
C
- Nihil est a casu vel a fortuna, respectu Dei ; sed tantummodo respectu ceterarum causarum.
- Non omne quod est praeter intentionem, est a casu vel a fortuna ; sed tantum contingens raro.
- Casualia vel fortuita sunt quæ non semper, vel ut pluribus, fiunt (exclude miracula).
- Casuale sæpe vocamus quod fit ex concursu pluritum causarum (quia rarum et investigatu difficile).
Cf. Defectus.Causa. - Causa dicit habitudinem transcendentalem (scilicet correspondentem omnibus prædicamentis) ad effectum.
- Causæ morales non possunt se mutuo causare (nam non repugnat quod plures causæ, secundum diversas virtutes, possint se mutuo causare).
- Causa libera non potest poni instrumentum necessariæ.
Casus.