Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/454

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Causa quævis secunda, applicatur a prima ad agendum (intellige de applicatione per modum concursus concomitantis, intime inclusi in ipsa actione ; non autem de applicatione prævia quæ se habeat ut conditio prærequisita).
  2. Causa secunda operatur in virtute primæ (scilicet per virtutem participatam a causa prima, non autem per realem virtutem distinctam a propria entitate).
  3. Causa in potentia non videtur esse, nisi propter efficientiam effectus.
    Cf. Effectus, Causa instrumentalist, Causa idealis, Finis, Principium
    .
    Certitudo.
  4. Non est eadem certitudo quærenda in omnibus. In rebus enim contingentibus, sicut sunt naturalia et res humanæ, sufficit talis certitudo ut aliquid sit verum in pluribus, licet interdum deficiat in paucioribus.
  5. In negotiis humanis non potest haberi demonstrativa probatio et infallibilis, sed sufficit aliqua conjecturalis probabilitas secundum quam rhetor persuadet.
    Cognitio.
  6. Cognitio triplex est : per revelationem, per se certitudinaliter, et per conjecturas signorum.
  7. Omnis cognitio a divina cognitione regulatur.
  8. Cognitio non potest esse certa, nisi de per se notis vel per reductionem ad per se nota.