Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Defectus moralis habet rationem culpæ ; eo quod agens voluntarium, quum sit dominus suæ actionis, si deficiat a fine debito, vituperio dignus est et pœna.
- Defectus qui accidunt in rebus naturalibus, quamvis sint præter ordinem causarum particularium, non tamen sunt præter ordinem causarum universalium, et præcipue causæ primæ quæ Deus est.
Cf. Malum, Casus.Definitio. - Definitum prius cognoscitur quam definitio.
- Definitio debet esse clarior suo definito (et non exponere obscurum per obscurius).
- Definitum non debet ingredi definitionem.
- Definitio non debet esse superflua.
- Definitio debet constare genere et differentia.
- Definitio et definitum convertuntur.
- Cui competit definitio, cempetit et definitum (et e converso).
- Singularia determinata, non definiuntur.
- Definitio per negationem non est vitiosa, quando est descriptiva.
Cf. Cognitio. - Dilectio sui ipsius, includitur in dilectione Dei et proximi ; in hoc enim homo vere se diligit, quod se ordinat in Deum.
Cf. Amor.